HISTORIA LIBRI ACTUUM APOSTOLORUM

CAPUT XCIV: De potestate nominis Jesu

#Act. XIX

Videntes autem quidam exorcistae, quod ad invocationem nominis Jesu Paulus ejiceret daemones, excogitaverunt uti eadem forma verborum ad ejectionem daemonis, quia licet per exorcismos Salomonis daemones ejicerent, non tamen, absque labore multo, sed quibusdam herbis et gemmis adhibitis, ut tradit Josephus. Ut ergo facilius ejicerent daemones, adjurabant eos in hunc modum: Adjuro vos per Jesum, quem Paulus praedicat, et sic exibant daemones ab obsessis. Erant autem septem filii Scevae principis sacerdotum, qui praecipue adjurabant daemones in hunc modum. Et dum quadam die adjurarent daemonem, ut exiret de corpore obsesso, respondit eis daemon: Jesum novi, et Paulum novi, sed vos qui estis? Et insiliens in eos verberavit eos. Et increbuit fama per universam regionem, et incussus est timor omnibus exorcistis, et magis, ut non auderent amplius in hunc modum daemones adjurare. Et congregati sunt omnes magi, qui per artem magicam imperabant daemonibus, et combusserunt libros suos ante pedes Pauli. Postea Paulus proposuit ire Jerosolymam, et inde Romam. Praemisit autem Timotheum et Erastum in Macedoniam ad praeparandas collectas, quas erat delaturus in Jerusalem ad usus pauperum qui erant in Jerusalem. Ipse autem ad tempus remansit in Asia Minori